monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVIII <<<     >>> in Psalmum LXX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIX

1 In finem David, in rememorationem quod salvum me fecit Dominus.
2 Finis et David, ut saepius dictum est, significant Dominum Salvatorem, ad quem diriguntur haec verba fidelium; quia totus hic psalmus ex persona martyrum dicitur, qui varia quidem persecutione laborabant, sed spem fixam habere in Domino minime desinebant. Adiectum est, in rememorationem. Duobus enim modis memores sumus, cum peccatorum recordatione supernam iustitiam formidamus, et iterum dum concessa beneficia purissimo corde retinemus. In trigesimo septimo itaque psalmo, ubi haec verba posita sunt, metus est futuri iudicii, et recordatio peccatorum; hic autem spes liberationis, et futuri praemii promissa securitas sustinetur. Nam ut hanc recordationem ostenderet, adiecit, quod salvum me fecit Dominus; ut non de metu haec memoria, sed de accepto beneficio probaretur esse concepta. Congruum quippe fuit, ut quoniam in superiori psalmo passionem suam narraverat Dominus Christus, spemque resurrectionis addiderat, post caput suum similiter et membra loquerentur, quatenus et passiones suas fideles edicerent, et spem votivae resurrectionis assumerent.
3 Divisio psalmi.
4 Martyrum confessorumque populus, qui multiplici quidem, sed felici clade laborabat, prima positione Dominum deprecatur ut a persequentium periculis liberetur, et irrisiones eorum irritas faciat; quatenus conversi, dicta sua salutariter erubescant. Secunda parte supplicat ut magnificans Dominum exsultet turba fidelium, quoniam ipse pauperes et egenos suos iuvare et liberare dignatur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Pia confessio initium sumit a Domino, unde novit periclitantibus venire praesidium. Et ut aerumnas suas beatissimorum martyrum coetus ostenderet, dicit, in adiutorium meum intende. Tunc enim adiutorium poscimus, quando periculis subiacemus; ut aliquo remedio sublevati, calamitates diversarum possimus vincern passionum. Intende, dicit, propitius respice; quia omnia Dominus, etiam cum non rogatur, agnoscit. Sed mos iste periclitantium est, ut ita liberari credant, si se a Domino respici posse cognoscant. Et ne longius protraheretur beneficium quod sciebat venturum esse, adiecit: Domine, ad adiuvandum me festina. Sic dicitur, festina, quasi misericordia divina tardaret, et per moram adventus eius fierent tormenta graviora. Festina ergo dicit Domino, qui festinabat de huius saeculi clade liberari. Nam illi coniuncta est voluntas et accelerata perfectio, dum omnia Creatori serviunt, quoniam eius imperio cuncta famulantur. Sic in uno versiculo multa conclusa sunt. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rota tio, cum ea quae latius sentienda sunt, breviter explicantur. Sed non sequendus in omnibus generaliter hunc locum facundissimus Cassianus (in decima collatione (Cap. 10) plurima de eius utilitate disserens) tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi assumpserint, sine huius versiculi trina iteratione non inchoent. Quem repetita saepius laude congeminans, nimis utilem probat esse eius memoriam.
7 (Vers. 2.) Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam; avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala. Imitator capitis sui populus martyrum, emendationem inimicorum suorum expostulans, dicit: Confundantur et revereantur inimici mei. Confundi est, quando voluntates suas iniqua conscientia studio veritatis agnoscens, de facti sui perversitate turbatur. Revereri est, quando iustitiam laesam nostra operatione cognoscimus, et pro his rebus poenas nos incurrere formidamus. Quod illis accidit qui, perversitate damnata, ad pietatem Domini conversionis studio redire festinant. Sequitur, qui quaerunt animam meam. Bene singulari numero animam suam posuit turba fidelium, quibus est (sicut Scriptura dicit) anima et cor unum [Act. IV, 32]. Quaerebant ergo inimici animam fidelium non ad venerationem, sed ut satisfacientes odiis suis eam a corpore suo segregarent. Quod factum est in martyrum passionibus, quando eos trucidabat persecutor infensus. Legitur et in bono, quaeri, sicut est: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam [Psal. CXLI, 5]. Et quia hoc verbum homonymum est, addidit, ut auferant eam; quatenus istud in malum positum intelligere debuisses. Subiunxit, avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala. Avertitur retrorsum qui (sicut saepe dictum est), a prava cogitatione discedens, Domini iussa subsequitur. Sensus ergo talis est: Qui cogitant mihi mala, hanc retributionem suscipiant, ne in sua iniquitate persistant. O pia sanctorum, etiam ipsa quae putatur adversitas! Melius optabant inimicis quam sibi ipsi petere videbantur in prosperis constituti.
8 (Vers. 3.) Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Prioris sensus excultio est, ut a suo proposito erubescentes, velociter compellantur abscedere, qui falsis laudationibus cognoscuntur fidelissimos increpare. Euge enim sermo laudantis est; sed hic sub ironia, id est sub irrisione dictum adverti debet, quoniam ab inimicis videtur esse prolatum. Sive illos increpat qui afflictiones martyrum poenasque collaudant, et non ad auctoris gloriam referunt quod eis est larga pietate concessum. Nam utrumque vitiosum est, aut alienis calamitatibus illudere, aut homines de sua possibilitate laudare.
9 (Vers. 4.) Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Postquam de persequentium iniquitate et conversione locutus est, secunda positione deprecatur ut exsultent et laetentur omnes qui diligunt Dominum Christum. Illis enim confusio et verecundia, istis exsultatio et laetitia perennis optatur; sicut in Evangelio Dominus dicit: Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]. Sed hunc veracis laetitiae modum competenter insinuat. Dicendo enim, in te, fatetur caducam esse laetitiam quae humana praesumptione gloriatur. Adiunctum est, omnes qui quaerunt te, Domine, non suis viribus, sed tua pietate requisiti. Nam ut te quaereret genus humanum, tu illud de coelo prospiciens misericorditer inquisisti; ipse enim ad nos venit, ut ad illum redire mereremur. Isti tamen qui Dominum quaerunt, quid debeant dicere salutariter admonentur, id est, dicant semper: Magnificetur Dominus. Semper, continuum tempus ostendit, quia nunquam debet a laude Domini cessari. Et ut nobis sensus ipse manifestius elucescat, verborum ordo reddendus est; hoc est: Dicant semper qui diligunt salutare tuum: Magnificetur Dominus. Intelligamus hoc verbum ab humana consuetudine fuisse mutuatum. Magnificatur enim ille qui laudibus crescit, qui bona opinione grandescit. Caeterum Deus non habet incrementum, quia ipse in se totus, singularis, et ineffabilis intelligitur plenitudo; nec aliunde potest crescere, qui consuevit creaturis omnibus incrementa praestare. Sed magnificando, nos inde proficimus, et cum laudes Deo sancta mente persolvimus, nostra conscientia semper augetur.
10 (Vers. 5.) Ego vero egenus et pauper sum; Deus adiuvat me: adiutor meus et liberator meus es tu, Domine: ne tardaveris. Turba fidelium cum dominicae passionis imitaretur exemplum, ipsa quoque verba eius ad suam transtulit psalmodiam. Dicit enim ex persona sua Dominus in alio psalmo: Ego vero egenus et pauper sum; Dominus curam habet mei [Psal. XXXIX, 18]; sicut et hic dictum est a persona beatorum. Sed dum dicit: Ego vero egenus et pauper sum, significat illos divites fuisse mundanos, de quibus dicit: Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Sed videamus, cum sit coelesti thesauro ditissima, ubique se egenam et pauperem dicit gloriosa paupertas; utique, quia mundanas copias non habet, et intus, ubi est dives, semper ambit, semper desiderat, semper accipit; sicut Apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse [Philip. III, 13]; et iterum: Si quis existimat se scire aliquid, necdum cognovit quemadmodum eum oporteat scire [I Cor. VIII, 2]. Vides merito dici tales egenos, tales pauperes, qui continue acquirere gratiam Divinitatis exoptant. Egeni enim sumus quando iugiter indigemus; pauperes, dum semper ad beneficia ipsius avida mente properamus. Sequitur, Deus adiuvat me, id est in tribulatione mundana, ubi cum vitiorum adversitate pugnamus, ubi et spiritus immundos hostes patimur, et Domini miseratione liberamur. Addidit utrumque coniunctum; ut adiutor sit Dominus in necessitatibus, et de hac saeculi clade liberator. Et intende quia dicit, tu, Domine, ut tota spes nostra ad eum debeat fixa respicere. Sequitur, ne tardaveris. Periclitantium mos est tardum iudicare, quamvis celerrimum praestetur auxilium. Ille enim competenter et mensurate facit omnia; sed nos tardum putamus, quod desiderio magno requirimus.
11 Conclusio psalmi.
12 Totus hic psalmus coelestis philosophiae luce resplendet; est enim morali probitate formatus: petens in afflictionibus remedium, et inimicorum saluberrimam confusionem; ut erubescentes mala sua deserant, qui pravis actibus obsecundant. Deinde bonorum laetitiam et aeterna gaudia compromittit, et quod est in afflictione summa praesidium, celerrime Dominum venire deprecatur, qui huius mundi praegravantes angustias adventus sui visitatione submoveat. Illo enim viso, diaboli corruit superbia, quae olim impia dominatione regnabat. Religatus est qui mundum peccatorum vinculis illigabat; et eousque Domini virtute perductus est, ut nunc sanctos paveat, qui pridem humano generi nequissimus imperabat. Unde desideranter et saepe dicendum est: Adiutor meus et protector meus es tu, Domine: ne tardaveris.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVIII <<<     >>> in Psalmum LXX
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69